Schindler's List (Anglice; Index Schindleranus) est pellicula Americana anno 1993 divulgata, a Stephano Spielberg recta. Quae permagni est habita simul ac divulgata et dati sunt huic septem Praemia Academiae.
Synopsis
Anno 1939, Anscharius Schindler (Liam Neeson), Germanicus dux cuiusdem fabricae ollarum (Theodisce Deutsche Emailwaren Fabrik, vel D.E.F.), Cracoviae commodum pervenit cum Iudaei cuncti in partibus praestitutis urbis inducti essent. Schindler fecit ut multi eorum sibi dati sint ad operam in sua fabrica dandam.
Cum commotus esset a sceleribus caedibusque contra Iudaeos coeptis a militibus Nationalis Socialisticaeque Factionis, Anscharius, homo maxime dives sed sui profusus, conatus est multos plurimosque Iudaeos impetrare ad eos servandos a ferocia militum Hitlerianorum, simulans se hos petere ad fabricam augendam. Propter auxilium sui amici Iudaei Isaaci (Itzhak) Stern appellati (Ben Kingsley) Anscharius plurimos milites ducesque castrorum carcerarorum corrupit et nomina Iudaeorum servandorum scripta sunt in indice.
Bello confecto Schindler, iam pauperrimus quia omnia sua ad homines emendos et quo modo eos servans dedit, profugere debet: nam publice fassus est socius Nationalis Socialisticaeque Factionis etsi eam Anscharius semper aborruit.
Propter Anscharium Schindler, amplius mille Iudaeorum servati a certa morte sunt.
Nexus externi