Salvator Pappalardo (natus Villafrancae Siculae vici apud Agrigentum die 23 Septembris 1918; obiit Panormi die 10 Decembris 2006) fuit presbyter, episcopus Mileti, et apostolicus Pro-Nuncius in Indonesia, et postea fuit archiepiscopus Panormi a die 17 Octobris 1970 usque ad diem 4 Aprilis 1996 ac cardinalis Ecclesiae Catholicae Romana.
Pugnabat Pappalardo contra clandestinam societatem scelestam quae mafiam appellatur. Praeclara fuit sua homilia inter funus victimae mafiae Caroli Alberti Dalla Chiesa, cum Pappalardo contra ignaviam virum politicorum Italicorum T. Livium Patavinum (Ab Urbe condita XXI, 7) commemoravit: "Dum Romae consulitur, Saguntum expugnatur."
Nexus externus