Radu Boroianu

Wikidata Radu Boroianu
Res apud Vicidata repertae:
Radu Boroianu: imago
Radu Boroianu: imago
Nativitas: 20 Septembris 1942; Bucaresta
Patria: Romania

Radu Boroianu (natus die 20 Septembris 1942 Bucarestae) moderator theatralis, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus

Ad annum 1968 apud Academiam Artium Scaenicarum et Cinematographicarum Bucarestensem studebat et moderator theatralis factus est. Deinde ad annum 1990 hoc munere in Romania et extra patriam operam dedit atque opera litterarum Francica traduxit. Annis 1997 - 2001 legatus Romaniae in Helvetiam missus est.

Cursus honorum

Postquam regimen Communistarum anno 1989 deposium est, Borianu, sodalis Factionis nationalis liberalis (PN-R), annis 1990 - 1992 secretarius statalis in ministerio culturae fuit. Anno 1996 senator electus est et minister nuntiorum in consilio ministrorum Victoris Ciorbea erat. Nunc est praeses factionis liberalis reformatoriae[1].

Nexus externi

Notae

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!