Quintus Servilius Caepio (vel Quintus, natus circa annum 150 a.C.n.; obiit post annum 103 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 106 a.C.n. gessit.
Pater eius Quintus Servilius Caepio anno 140 a.C.n. consul Romanus fuit, filius eiusdem nominis anno 90 a.C.n. proconsul in Bello Sociorum necatus est.
Servilius Caepio annis 129 - 126 a.C.n. legatus proconsulis Asiae fuit et anno 109 praetor in Hispania Ulteriore Lusitanos vicit et turrem instar Phari Alexandrini viam navigantibus ostendentem inter Baetis fluminis duo ostia erexit[1]. Romae de eis triumphavit. Anno 106 una cum Gaio Atilio Serrano consul electus leges Gaii Sempronii Gracchi sustulit, quibus iudicia a senatoribus ad equites translata erant, atque nunc iudicia inter ambos ordines divisit[2] vel omnino senatoribus reddidit[3]. Anno 105 a.C.n. proconsul Galliae Narbonensis Tolosam urbem diripuit. "Aurum Tolosanum", quod nonnulli auctores a Posidonio reprehensi idem fuisse temere adfirmabant atque illud quod Celtae anno 271 a.C.n. ceperant[4], cum templum Apollinis Delphorum diriperent, in itinere ad urbem Massiliam evanuit. Mox Servilius una cum consule eius anni Gnaeo Mallio Maximo contra Cimbros pugnare debuit. Cum Servilius eum, ut hominem novum, contemneret milites suos in cladem apud Arausionem acceptam duxit. Itaque et imperium et senatoria dignitas ei dempta[5]. Praeterea anno 104 a.C.n. propter Aurum Tolosanum raptum accusatus est atque in exilium Smyrnam fugit, ubi et mortuus est[6].