Avis parva, passeris vix maior est. Capitis partem superiorem nigram habet; atque circum oculos et rostrum niger est. Pennae rectrices(fr) et remigia(fr) etiam nigrae sunt. Mas tergum et umeros canos habet, genas, pectus, et latera rubra; femina umeros habet canos, tergum et pectus rosea canescentia. Partus pileolo nigro carent.
Pyrrhulae in silvis habitant et aestate minime conspicui sunt; hiemenive operiente aves coloribus clarioribus oculis incursant. Hortos urbanos etiam visitant, preacipue tempore migrationis. Pars pyrrularum minor hieme locum mutat, nempe ea. quae taigam septentrionalem incolit; usque ad Asiam Mediam et Sericam tunc volitat.
Ceterae subspecies sunt Pyrrhula pyrrhula rossikowi Deryugin et Bianchi, 1900 (Caucasica), Pyrrhula pyrrhula cassinii (P. coccinea cassini) Baird, 1869 , quae et P. kamtschatica Taczanowski, 1822 (Camtschatica), P. pyrrhula iberiae Voous, 1951—1952, P. pyrrhula caspica Witherby, 1908 (Irania septentrionalis), P. pyrrhula europea Vieillot, 1816', P. pyrrhula germanica Brehm, 1831, P. pyrrhula pileata MacGillivray, 1837.