Publius Licinius C.f. Crassus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gaius Licinius C.f. Crassus frater anno 168 a.C.n. consul Romanus fuit.
Anno 176 praetor in provinciam Hispaniam Citeriorem abire negavit verecundiam reliosam praetendens[1]. Anno 171 una cum Gaio Cassio C.f. Longino consul electus bellum contra Persem Macedonum regem ei traditum est[2]. Apud Callinicum montem victus est, sed tamen a rege deditionem posposcit[3]. Anno 170 a.C.n. proconsul Graecos in servitutem abduci sivit[4], quare a senatu multa ei demptum est[5]. Anno 167 legatus inter Pergamum urbem et Galatos pacem composuit[6].