Psalmus 54 (enumeratione Graeca psalmus 53 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, in nomine" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. Maskil. David, postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: 'Ecce David apud nos abditus latet'" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum propugnationem precatur.[1]
Hoc Psalmo recitat David quas apud Deum preces conceperit, dum se a Zyphaeis proditum intelligens, in praesentissimum vitae discrimen venisset: atque hoc modo invictum fidei suae robur ostendit, quod morte ante oculos posita, Deum tamen invocare non destiterit.[2]
1 In finem, in carminibus. Intellectus David, 2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos? 3 Deus, in nomine tuo salvum me fac,
et in virtute tua iudica me. 4 Deus, exaudi orationem meam;
auribus percipe verba oris mei. 5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quaesierunt animam meam,
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. 6 Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animae meae. 7 Averte mala inimicis meis;
et in veritate tua disperde illos. 8 Voluntarie sacrificabo tibi,
et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. 9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.