Proelium apud Rozaballes aut Runcievalles[1] (Francogallice: Bataille de Roncevaux ; Hispanice: Batalla de Roncesvalles ; Vasconice: Orreagako gudua) fuit pugna die 15 Augusti 778 inter copias Francorum, Rolando duce, et Vascones facta. Vascones Francos superaverunt, sed saepissime dicuntur Mauri victores fuisse.
Carolo Rege Francorum regnante, terrae Pyrenaeae captae sunt a Francis, qui Marchiam Hispanicam ibi creaverunt. Tunc Carolus rex et sui ad Caesaraugustam contra Abderramam profecti sunt, urbis capiendae causa. In itinere, Carolus urbem Pampilonam cepit, sed cum Franci ad moenia Caesaraugusta aderant, Saxones contra eos rebellaverunt, ita exercitus Francorum ad septentriones redivit.
Copiis Francorum domum redientibus, Vascones Pampilonae impetum fecerunt. Ob angustiam viae, copiae Francorum debiliores erant, et continenter a Vasconibus interfecti milites erant. Permulti equites ceciderunt, Rolando inter eos. Tandem gestae Rolandi in La chanson de Roland epico carmine Francico narratae sunt, et gesta Vasconum in carmine Hispanca Cantar de Roncesvalles.
Chronica regis Adefonsi Asturiarum, anni 850 adfirmat (17a):
Mons Auseva • Rozaballes • Clavigium • Albayda • Septemmancae • Alfondega • Gradi • Altaporca • Plantata • Tres Sanctii • Vulpegera • Sacralia • Uclesium • Olisipo • Alarcur • Navae Tolosae • Salatum flumen • Granata