Premisliani Polonice dicunt: "Przemyśl równy Rzymowi, bo też na siedmiu wzgórzach położon" ('Premislia aequalis Romae, quia in septem montibus locata est').
Historia
Premislia antiqua urbs Poloniae condita circa saeculaseptimum et octavum. Eo tempore in ea terra incolebat populus Slavicus, qui nunc lingua Polonica "Lędzianie", et in Medii Aevi diplomate Latino Lendizi, Lendzanenoi, Lendzaninoi appellabantur.
Historia antiqua (ante annum 981) valde incerta est. Haec tamen conici possunt:
Anno 981, Premislia a Vladimiro I, duce Ruthenorum, capta est. Scriba Ruthenicus scripsit (Ruthenice): "Idie Vladimir na lachiv i zajmaje ich hrady. Periemysl, Červien i inne hrady", id est: "Venit Vladimir ad Lachos (Lendizos/Polonos) et capit eorum oppida. Premisliam, Červienem et aliena oppida." Haec sunt prima verba de Premislia in Medii Aevi diplomate.
Anno 1018 Premislia a Boleslao I, qui eo tempore dux Poloniae erat (7 annos post rex coronandus fuit), in dicionem Poloniae reducta est. Quod ita factum est:
Vladimiro erant duo filii. Patre mortuo ex his alter ducatum recepit, alter hereditate destitutus fratrem oppugnavit. Heres legitimus nunc
a socero suo Boleslao auxilium petiit et assecutus est. Auxilio dato Boleslaus tamen cum copiis domum revertens Premisliam oppugnavit et recepit, 37 annos postquam a Vladimiro capta erat.
Ab Xo ad XIVum saec. multa bella de Premislia gesta sunt. Premislia alternis sub dicione Rutheniae, Poloniae et Hungariae erat. In 1343 a Casimiro III, rege Poloniae, capta est, sed anno 1370 Casimiro mortuo regnum eius a filio eius sororis - Ludovico I, qui iam erat rex Hungariae - hereditate acceptum est. Sic Ludovicus factus est rex duorum regnorum (Hungariae et Poloniae) et circa 1378-1379 mutavit fines inter ambo. Anno 1382 Ludovico mortuo filia eius maior - Maria - Regnum Hungaricum, et minor - Heduvigis - Regnum Polonicum hereditate accepit.
Ab 1387 usque ad 1772, Premislia erat pars Poloniae, ab 1772 usque ad 1918Austriae, scilicet provinciae Galiciae. Tempore primi belli universali Premislia erat inter maximas urbes munitas Europae. Post bellum Imperium Austro-Hungaricum divisum et provincia Galicia Poloniae reddita est. Re publica Ucraina cupiente orientalem partem eius (ubi esset Premislia) sibi adiungere, antiqua bella de urbe Premislia inter Polonos et Ruthenos renovata sunt.
Ab 1919 usque ad hunc diem Premislia pars est Poloniae.
Anno 1939 (tempore secundi belli universalis) Germani et Sovieti diviserunt Poloniam. Fluvius San erat limes - una pars Premisliae erat sub occupatione Sovietica et altera sub Germanica. Anno 1941 amicitia Sovietico-Germanica habebat finem. Eo tempore nova pars belli habebat principium. Germani faciebant bellum contra Unionem Sovieticam. Ab 1941 usque ad 1944 Premislia erat omnis occupata a Germania. Anno 1944 Germanis se recipientibus Sovieti reversi sunt.
Ab 1944 Premislia est iterum in Polonia, sed ab 1944 ad 1989 Polonia erat pars eius foederis quod ab Unione Sovietica dominabatur.