Pehr Evind Svinhufvud (natus 15 Decembris 1861 in Sääksmäki, mortuus 29 Februarii 1944 in Luumakis) fuit vir rerum politicarum peritus et praeses tertius Finniae ab Martio 1931 usque ad Martium 1937. Bis fuit etiam primus minister Finniae, scilicet annis 1917-1918 et iterum 1930-1931. Gens Svinhufvud oriunda e Dalecarlia, Suecia, nobilitatem habent inde ab anno 1574. Nomen Suecicum Svinhufvud significat "caput suis" et in insigne gentis descripta sunt astrum atque caput suis scrofae.
Nexus externi