Laurentius Christianus Relander

Laurentius Christianus Relander, praeses secundus Finnicus.

Laurentius Christianus Relander sive vulgo Lauri Kristian Relander (natus 31 Maii 1883 in Kurkijoki, mortuus 9 Februarii 1942 Helsingiae, in Finnia) fuit praeses secundus Finniae annis 1925-1931. Cognomen Reissu-Lasse (Latine fere: Laurentius Viator), quoniam saepe iter faciebat temporibus praesidentús sui contra ac antecessor Carolus Ioannes Ståhlberg, accepit. Sueciam, Norvegiam, Daniam, Estoniam, Lettoniam visitavit. Ministra muliebris prima Finniae Miina Sillanpää a Laurentio Christiano Relander anno 1926 designata est.

Nexus externi

  • De vita eius apud Biografiakeskus: Finnice, Anglice
  • "Lauri Kristian Relander", Helsingin Sanomat (Finnice)

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!