Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit, huius historiae ultimam non poterat assequi significationem quae solummodo sub luce mortis et resurrectionis Iesu Christi manifestatur. Necesse est Christum tamquam gratiae cognoscere fontem ut Adam tamquam peccati fons agnoscatur. Spiritus Paraclitus, a Christo resuscitato missus, venit ut arguat « mundum de peccato » (Io 16,8), Illum revelans qui eius est Redemptor.
Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, « aversa pars » huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet Christi, scit revelationem peccati originalis attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.[2]