Ordines mendicantes[1] sive ordines mendicantium sunt ordines, quibus secundum regulam eorum possessiones habere non licet, quoniam consilio evangelicopaupertatis astricti sunt. Victum operis, donationibus eleemosynisque quaerunt.
Mendicantes Ecclesiae Catholicae
Ordines mendicantes Ecclesiae Catholicaesaeculo decimo tertio orti sunt. Aliter ac ordines sive monasteria priora totum ordinem, non solum singulum monachum ad paupertatem obligaverunt, Sodales ordinum mendicantium viriles (aliter ac monachi) non iam ad monasterium peculiare iuncti erant.
Ordines mendicantes adhuc saeculo decimo tertio celerrime tota Europa occidentali mediaque diffusi sunt. Aliter ac ordines antiqui non solitudinem quaesiverunt, se imprimis in urbibus considerunt, ubi praedicando, docendo atque curae animarum navando reformationem vitae Catholicae appetebant.
Ecclesiae ordinum mendicantium initio admodum inornatae latae amplaeque extructae sunt, ut quam maximam multitudinem hominum, qui ad praedicas convenissent, continerent.
Concilium Tridentinum leges circa possessionem laxavit: Franciscanis (cum ramis ordinis) exceptis ex tunc aliis ordinibus - sicut ordinibus antiquis - possessiones communiter habere licebat.
Ecclesiae Orthodoxae monachos mendicantes ignorant; monachis labore proprio victum quaerendum, eleeomosynas autem pauperibus dandas esse iis persuasum est.
In Buddhismo monachi mendicantes sunt forma originaria monachesimi et adhuc rari inveniuntur.
In Hinduismo monachi mendicantes Sadhu appellantur.