Haec familia omnino agnoscitur, et Systema APG II anni 2003 eam in ordineAsparagalium ponit. Taxinomia familiae semper mutatur, quia novae investigationes pluria classificationis elementa perpetuo agnoscunt. Quinque subfamiliae nunc agnoscuntur, in cladogramma secundum Systema APG facta:
Sicut plurimes monocotyledones, Orchidaceae folia simplicia cum venis parallelis habere solent, cum aliquae Vanilloideaevenationem reticulatam habeant. Folia sint ovata, lanceolata, vel orbiculata, magnitudine inconstantissima. Earum proprietates saepe sunt diagnostica. Folia ferme sunt alterna super caulem, saepe plicata, et nullas stipulas habent. Eis saepe sunt corpora silicea, stegmata appellata, in vaginis fasciculi vascularis (in Orchidoideis absentibus), et sunt fibrosa.
Conformatio foliorum habitationi plantae convenit: speciebus quae ferme apricantur, vel in locis aliquando aridissimis crescunt, sunt folia crassa coriaceaque, et earum laminae a cuticula ceracea teguntur ad aquam necessariam retinendam; speciebus autem quae in locis umbrosis crescunt sunt folia longa tenuiaque habent.
Folia plurimarum Orchidacearum sunt perennes, nonnullos annos viventes; alia genera, praecipue plantae folia plicata habentes, folia quotannis demittunt et nova folia evolvunt, cum novis pseudobulbis, sicut in Cataseto.
Folia aliquarum Orchidacearum habentur pro ornamento esse.
Omnes Orchidaceae sunt herbaeperennes, qualibet permanenti structura lignea carentes. Eae secundum utrum duorum exemplarium possunt crescere:
Monopodia.—Caulis ex una gemma crescit, folia ex apice quotannis adduntur, et caulis quae cum ita sint crescit. Caulis potest attingere nonnulla metra longa, sicut in Vanda et Vanilla.
Sympodia.—Planta surculos adiacentis producit qui ad quamdam magnitudinem crescunt, florescunt, et desinunt, substitui. Auctus orchidum sympodialium est lateralis, non verticalis. Novo ductu maturante, rhizoma suum auctum ex re "oculo" vulgo appellato (re vera gemma immatura) iterum incipit, ergo ramificans.
Orchidaceae terrestres sint rhizomatae, vel cormostuberesve faciunt. Capita radicum plantarum terrestrialium sunt levia et alba.
In climatibus calidis humidisque, multis Orchidaceis terrestribus pseudobulbi non necesse sunt.
Basis caulis epiphytorum sympodialium, vel in aliquibus speciebus re non verbo omnis caulis, potest incrassatus fieri ad pseudobulbum conformandum, quod alimenta aquamque temporibus siccioribus continet.
Aetate provectus, pseudobulbus folia demittit et dormiens fit. Pseudobulbus usitate circa quinque annos vivit.
Flos
Orchidaceae propter fabricam multarum variationum in earum floribus agnoscuntur.
Aliquibus Orchidaceis sunt flores singulares, sed plurimis est inflorescentia recemosa, aliquando cum multis floribus. Caulis florescens sit basalis (hoc est, ex basi tuberis productus, sicut in Cymbidio), apicalis (quod significat eum ex apice caulis principali crescere, sicut in Cattleya), vel axillarius (ex axilla, sicut in Vanda).
Flos, sicut plurimis monocotyledonum floribus, habet duo verticillos elementorum sterilium.
Flores Orchidacearum cui sunt abnormes? petalorum labiorumve numeri pelorici appellantur. Pelorismus est proprietas genetica, sed eius expressio ab habitatione movetur et videat fortuita.
Orchidaceae habent egregissima pollinationis systemata et perpaucas opportunitates pollinationis; ergo earum flores plerumque fertiles diu manent, et plerumque pollen in unica massula emittunt; quandocumque pollinatio bene procedit, milia ovulorum possunt fertilizari.
Pollinatores a forma et coloribus labelli saepe attrahuntur. Aliqui flores blandos producunt odores. Nectar, in plurimis speciebus absens, in calcare (8) labelli producatur, ad punctum sepalorum, vel in septo ovarii, usitatissima positione inter Asparagales.
Catasetum, genus breviter a Darwin descriptum, revera pollinia viscida vi dirupta emittit cum insectumsetam tangat, pollinatore ex flore statim eiecto.
Post pollinationem, sepala et petala pallescunt conciduntque, sed ea ferme ad ovarium adficta manent.
Reproductio asexualis
Aliquae species, sicut aliquae Phalaenopses, Dendrobia, et Vandae, progenies plantulasve producunt ex uno nodo per caulem facto, per accumulationen hormonum auctus. Hae progenies keiki (Havaiane, 'filius') appellantur.
Fructus et semina
Ovarium solet fieri capsuladehiscens per tres vel sex fissuras longas, ambobus extremis clausis. Maturatio capsulae potest a duobus ad duodeviginti menses durare.
Semina ferme sunt paene "microscopica" et permulta, in aliquibus speciebus plus quam decies centena milia per capsulam. Post maturationem, sicut particulae pulvis vel sporae avolant. Endospermio carent. In cultura, germinatio typice spatia septem dierum requirit; est in litteris relatio unius paphiopedili quod quindecim annos requisiit.
Evolutio
Investigatio in Nature diurno academico relata[6] opinatur originem Orchidacearum coepisse antequam olim notam. Proplebeia dominicana, exstincta apis sine acumine species, in electro ex Aevo Miocaeno inventa est, abhinc annorum circa 15–20 decies centena milia. Apis pollen ignoti Orchidacearum taxonis, Meliorchidis caribeae, super alas ferebat.
↑"WCSP". World Checklist of Selected Plant Families
↑Leake JR. 2005. Plants parasitic on fungi: unearthing the fungi in myco-heterotrophs and debunking the ‘saprophytic’ plant myth. Mycologist 19: 113–122. (abstract)).
Arditti, J. 1992. Fundamentals of orchid biology. Novi Aboraci: John Wiley and Sons. ISBN 0-471-54906-1.
Batygina, T. B., Bragina, E. A., et Vasilyeva, E. 2003. "The reproductive system and germination in orchids." Acta Biol. Cracov. ser. Bot. 45:21–34.
Berg Pana, H. 2005. Handbuch der Orchideen-Namen: Dictionary of Orchid Names: Dizionario dei nomi delle orchidee. Stutgardiae: Ulmer.
Judd, Walter S., Christopher S. Campbell, Elizabeth A. Kellogg, Peter F. Stevens, et Michael J. Donoghue. 2007. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Sinauer Associates Inc. ISBN 0-87893-407-3.
Kreutz, C. A. J. 2004. Kompendium der Europaischen Orchideen: Catalogue of European Orchids. Landgraaf Nederlandiae: Kreutz Publishers.