Ora longa[1] (Anglice Long Beach) est urbs in area metropolitana Angelopolitana 25 milia passuum meridies mediae urbis. Quae urbs, si cum urbibus Californiensibus comparatur, numero civium quintum locum obtinet. Condita anno 1880 sub nomine Wilmore City. Nomen mutatum est paucis annis post, ut suum situm litoralem referret. Petroleum anno 1921 repertum incrementum oeconomicum maiorem fecit. Erat prope epicentrumterraemotus anno 1933. Annis 1960, linea orae in medio litore expansa est, et harena in media urbe amissa. In hac macula, sedes conventionum, deversoria, autocinetorum stationes, horti publici, et multae tabernae quadraginta annis aedificata sunt. Oblectamentum principale urbis est Regina Maria, navis oceana luxuriosa, in Anglia anno 1936 aedificata, quae multas fecit navigationes de Anglia ad Novum Eboracum, antequam anno 1967 fine navigandi facto oblectamentum viatorium factum etiam sedem conventionibus praebet. Aliud oblectamentum est Aquarium Pacifici, quod varia Oceani Pacifici animalia monstrat. Urbs etiam portum habet, qui, si cum portibus maritimis mundi comparatur, cum adiacenti portu Angelopolitano tertium locum magnitudinis possidet.
Notae
↑"Long Beach: Ora Longa": vide Boreoccidentales. "Litus longum": fontes huius nominis (sed fidei dubiae) in interrete reperies