Nana Akufo-Addo
Nativitas:
29 Martii 1944;
Accara MagnaPatria:
Gana
Familia
Genitores: Edward Akufo-Addo;
Coniunx: Rebecca Akufo-Addo
Proles: Valerie Obaze, Gyankroma Akufo-Addo, Adriana Dukua Akufo-Addo, Edwina Nana Dokua Akufo-Addo, Yeboakua Akufo-Addo
Nana Addo Dankwa Akufo-Addo (Accrae in urbe natus die 29 Martii 1944) est politicus Ganae.
Alumnus est collegii Lancing in Anglia, ubi etiam studia apud universitatem Oxoniensem incepit sed non perfecit. Deinde apud academiam Accraensem magister fuit et apud universitatem Ghanaensem anno 1967 baccalaureatus est. Iuris consultus ab anno 1975 meruit. Sodalis factionis patrioticae novae, legatus est ad parlamentum Ganaense ab anno 1997 usque in 2009. Advocatus generalis Ganae a die 7 Ianuarii 2001 usque ad 1 Aprilis 2003 atque minister a rebus externis inde usque in annum 2007, praeside Ioanne Kufuor. Postea officium praesidis patriae frustra anno 2012 petivit, bono successu anno 2016; quod officium die 7 Ianuarii 2017 rite suscepit. Mense Decembri Nana-Akufo Addo tantum in duobus constitutis manere suscipit nec se anno 2024 repraesentare.
Bibliographia
Ministri rerum externarum Ganaënses