Michael Polanyi
Michael Polanyi, ab origine Polányi Mihály, Budapestini in imperio Austro-Hungarico natus die 11 Martii 1891, mortuus Northamptoniae die 22 Februarii 1976, fuit chemicus et philosophus Hungarico-Britannicus. Apud chemicos Polanyi ad studia cineticae, Roentgenianorum radiorum diffractionis, gasum in superficie solida absorptionis multum contulit. Apud philosophos autem praesertim theoriae scientiae profuit, nam multis argumentis praepotentiae positivismi adversabatur. Etiam in scientia oeconomica versatus actiones communitatis scientificae cum libero mercatu comparavit.
Michael Polanyi frater minor erat Caroli Polanyi, anthropologi oeconomica periti, et pater Ioannis Polanyi, chemistae praemio Nobeliano donati.
Bibliographia
- Allen, R. T. (ed. 2016) Freedom, Authority and Philosophy. Essays on Michael Polanyi's .Politics and Economics. Vernon Press.
- Margitay, Tihamér (ed. 2010) Knowing and Being: Perspectives on the Philosophy of Michael Polanyi. Cambridge Scholars Publishing.