Metaphysica (Corpus Aristotelicum)

Pagina prima Metaphysicorum anno 1837 editorum.

Metaphysica (Τὰ μετὰ τὰ φυσικά) est magnum opus metaphysicum ab Aristotele conceptae. Hoc opere quattuordecim librorum Aristoteles docet primae philosophiae, namque hoc nomine metaphysicam appellat, esse rerum cognoscere causas primaque principia definire. Itaque dicit omnia quae sunt variarum causarum consequentia effici necessarioque a prima origine fuisse primum movens (τὸ πρῶτον κινοῦν; e.g. Metaph. 1074a), quod ipsum immotum rerum effecerit motus. Primum movens ab Aristotele etiam deus vocatur. Metaphysicis etiam complures notiones ad primam philosophiam pertinentes tractat definitque sicut naturam, materiam, formam, substantiam, potentiam, genus, universalia, etc. Praesertim in substantia definienda laborat.

De nomine metaphysicae

Nonnulla ab Aristotele scripta sunt opera, quae coniunctim Physica (Φυσικά) inscribuntur. Quae post opera est altera series posita operum, quae prima principia meditationis philosophicae tractant. Itaque Corpore Aristotelico a posterioribus philosophis collecto haec operum nomine carentium series expedite opera post physica posita (τὰ μετὰ τὰ φυσικά) indicabatur. Quae cum ita sint, comparet nominis metaphysicae causam non tam philosophicam quam administrativam primo fuisse.

Res maiores

Aristoeles metaphysicam in tres partes dividit, quae divisio philosophiae Occidentali tradita est:

  1. Ontologia
  2. Theologia
  3. Scientia universalium primorumque principiorum.

Metaphysicae est omnium rerum causas primaque principia scrutari. Hac in causa inquirenda idem munus sibi proposuit Aristoteles ac olim Thales aliique physici Ionici; neque Pythagoricos Platonemque praetereamus.

De causis

Studiorum scientificorum vitaeque cotidianae interest, quae sint rerum causae. Quid est "causa"? Maximi momenti sane est huius rei cognitio, cui operam dat Aristoteles in Metaphysicis et Physicis. Nullus oritur intellectus nisi per causarum enodationem. Quattuor in Metaphysicis ab Aristotele enumerantur causae. Si quis sciscitatur, cur ens quoddam sit id quod est, causa transferri potest in (1) materiam (ὕλη) sive substratum (ὑποκείμενον); (2) formam (εἶδος); (3) effectum; (4) finem consequendum.

1.   Causa materialis Cur fit, ut ex semine piri progignatur pirus? Cur fit, ut arbor unius generis quodam prosperatur solo, quo alterius generis arbor absumatur. Materialibus scilicet de causis, nam naturam cuiusque rei dicit fieri ex ea qua constat materia. Cur homines alat sustentetque aqua, cur tam grave durumque sit raudus, causa materiali exponitur. Si quis, cur mutatio cuiusdam rei sit talis qualis est, sciscitatur, referendum igitur est ad materiam qua constat res mutata. Eo enim pacto finitur, quanta libertate fieri possint illae mutationes.Aristoteles nullo nomine simplici causam materialem aliaque causarum genera appellat. Causam materialem dicit id esse, ex quo nascitur aliquid, cui illud inest (ἐξ οὗ γίγνεταί τι ἐνυπάρχοντος).[1] Itaque ex aere nascitur statua ex aere facta (statua aerea), ex argento phiala argentea, etc. At cur fiat mutatio, sola causa materiali non intellegitur, nam constat materiam solam non esse sui mutationis causam. Marmor non facit statuam, quamquam huic inest. Causa materialis sub uno tantum aspectu ponit rem de qua agitur.

2.   Causa formalis "In seminibus est causa arborum et stirpium." Hoc dictum Ciceronis[2] causam formalem Aristotelicam olet. In seminibus enim vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur. Substratum materiale idem inest in piro ac in semine piri, et piro informata ratio essentiae (λόγος ὁ τοῦ τί ἦν εἶναι) repraesentatur. Re vera ratio essentiae est forma (εἶδος), qua impetrata arbor progenita appellari licet pirus. Sculptor autem ex marmore facit statuam ad exemplar (παράδειγμα) praefinitum conformatam. Et formae et exemplari vis sive potentia inest, quae aliquid futuri tamquam in praesentia repraesentat. (De quibus infra.) Admirabilitatem vere facit, quanta facilitate sollertiaque Aristoteles doctrinam formarum a Platone conceptam sibi assumpserit.

3.    Causa efficiens Ut ait Aristoteles,[3] materia sive substratum vix sui mutationem efficit: lignum non efficit lectum, neque aes statuam. Aliqua alia est causa mutationis. Ex causarum generibus tertium est causa efficiens sive "unde primum initium mutationis aut cessationis",[4] sicut pater est causa nati vel, ut generali utamur definitione, efficiens (τὸ ποιοῦν) est causa effecti, sicut pluvia efficit ut fungi in silva crescant, sicut sculptor causa est statuam efficiens. Notio causae efficientis Aristotelica quam proxime causalitati modernae cohaeret neque tamen omnino coit, nam causae efficienti talis ab Aristotele non datur principatus, qualem apud nos recentiores tenet. Mundus Aristotelis nondum est lege causali tam conglutinatus quam noster. At causa efficienti allata Aristoteles ad hunc finem profectus est.

4.    Causa finalis Quartum genus causarum est finis (τέλος), ad quem vel cuius causa aliquid est aut fit. Si valetudinis causa ambulamus, valetudo est causa finalis (τὸ οὗ ἕνεκα) ambulandi.

De substantia

Primae philosophiae est ens in quantum est ens (τὸ ὂν ᾗ ὄν) perscrutari. In hac re dissimilis est scientiarum specialium singulis quaeque principiis dedicatarum, quae nonnulla tantum propriove modo investigant entia. Quamquam differentes sunt sensus entis (τὸ ὄν), tamen, cum inter se cohaereant polysemia atque ad unum (πρὸς ἕν) referantur, iusto iure provinciam suam possidet scientia universalis entium. Itaque primum habet sensum substantiae, cum entia sensu propinquo sint qualitates, quantitates, etc., quae ad substantiam pertinent. Animal, sicut equus, est ens; color quoque, sicut canus, ens est. At equus est ens sensu primario vel substantiali. Itaque equus est substantia sed color equi non est. Nihil enim est nisi qualitas substantiae. Quicquid de ente dixerimus ad substantiam denique referetur. Quae cum ita sint, scientiae ad ens qua ens pertinentis est rationem de substantia reddere.

Quisquis, quid sit ens, quaerit, etiam et simul, quid sit substantia, sciscitatur. Corpora (adnumeratis elementis, caelestibus, herbis, animalibus suisque partibus), res corporibus simpliciores (sicut superficies, linea, punctum) resque invisibiles (sicut Formae Platonicae) videntur ad substantias referri. Aristoteles, quamquam res visibiles optima praebere exempla substantiarum arbitratur, alia quoque exempla non vult excludere remque incertam relinquit. Sed vero quaestio de exemplis substantiarum vix poterit solvi, nisi primum responderimus, quanam ratione aliquam rem dicamus esse substantiam. Etsi enim sciamus aliquam rem substantiam esse, nondum certe, cur sit, sciamus.

De actu et potentia

Nexus interni

Notae

  1. Metaphysica 1013a (Δ2).
  2. Philippica 2.55.
  3. Metaphysica 948a.
  4. Metaphysica 1013a (ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς μεταβολῆς ἡ πρώτη ἢ τῆς ἠρεμήσεως.)

Read other articles:

Ця стаття містить перелік посилань, але походження тверджень у ній залишається незрозумілим через практично повну відсутність внутрішньотекстових джерел-виносок. Будь ласка, допоможіть поліпшити цю статтю, перетворивши джерела з переліку посилань на джерела-виноски у...

 

Artikel ini sebatang kara, artinya tidak ada artikel lain yang memiliki pranala balik ke halaman ini.Bantulah menambah pranala ke artikel ini dari artikel yang berhubungan atau coba peralatan pencari pranala.Tag ini diberikan pada Oktober 2022. Mini Cheer☆Bears (みにちあ☆ベアーズ) adalah sebuah grup idola Jepang di bawah kontrak Stardust Promotion yang aktif dari 2009[1] sampai 2014.[2][3] Grup tersebut juga terkadang disebut sebagai MiniCheer (みにちあ...

 

Feria de Madrid Mural de la estaciónUbicaciónCoordenadas 40°27′50″N 3°36′58″O / 40.4639, -3.61616Dirección Avenida del Partenón con Avenida Capital de España, MadridDistrito BarajasMunicipio MadridZona Datos de la estaciónNombre anterior Campo de las Naciones (desde su inauguración en 1998 hasta verano de 2017)Accesibilidad SíInauguración 24 de junio de 1998Servicios N.º de andenes 1 centralN.º de vías 2Propietario Consorcio Regional de Transportes de Mad...

Cet article est une ébauche concernant le jeu vidéo. Vous pouvez partager vos connaissances en l’améliorant (comment ?) (voir l’aide à la rédaction). Mobile Suit GundamLast ShootingDéveloppeur BandaiÉditeur BandaiDate de sortie 1984Genre Tir au pistoletMode de jeu Un joueurPlate-forme Ordinateur(s) :MSXmodifier - modifier le code - modifier Wikidata Mobile Suit Gundam: Last Shooting est un jeu vidéo de tir au pistolet développé et édité par Bandai en 1984 sur MSX. C'...

 

У Вікіпедії є статті про інших людей із прізвищем Білозір. Ігор Йосипович Білозір ЗображенняОсновна інформаціяДата народження 24 березня 1955(1955-03-24)Місце народження м.Радехів, Червоноградський район, Львівська область, Українська РСР, СРСРДата смерті 28 травня 2000(2000-05-28) (45 ...

 

Ziz

Untuk kegunaan lain, lihat Ziz (disambiguasi). Arah jarum jam dari kiri: Behemoth (di bumi), Ziz (di langit), dan Lewiatan (di bawah air) Ziz (bahasa Ibrani: זיז) adalah sebuah unggas mirip griffin raksasa dalam mitologi Yahudi. Hewan tersebut dikatakan dapat menutupi matahari dengan rentang sayapnya. Deskripsi Penyebutan Ziz dalam Alkitab ditemukan dalam Mazmur 50:11 Aku kenal segala burung di udara, dan Zīz śāday adalah dalam kuasa-Ku. da Mazmur 80:13 Babi hutan menggerogotinya dan Z...

Wappen Deutschlandkarte 49.9860436.891438Koordinaten: 49° 59′ N, 6° 53′ O Basisdaten Bundesland: Rheinland-Pfalz Landkreis: Bernkastel-Wittlich Fläche: 397,75 km2 Einwohner: 31.436 (31. Dez. 2022)[1] Bevölkerungsdichte: 79 Einwohner je km2 Kfz-Kennzeichen: WIL, BKS Verbandsschlüssel: 07 2 31 5008 Verbandsgliederung: 45 Gemeinden Adresse der Verbandsverwaltung: Kurfürstenstraße 154516 Wittlich Website: www.vg-wittlic...

 

Ренату Санчеш Ренату Санчеш Особисті дані Повне ім'я Ренату ЖуніорЛуж Санчеш Народження 18 серпня 1997(1997-08-18) (26 років)   Лісабон,  Португалія Зріст 176 см Вага 75 кг Громадянство  Португалія[1] Позиція півзахисник Інформація про клуб Поточний клуб «Рома» Номер ...

 

Village in Estonia Village in Rapla County, EstoniaPukamäeVillageCountry EstoniaCountyRapla CountyParishKohila ParishTime zoneUTC+2 (EET) • Summer (DST)UTC+3 (EEST) Pukamäe is a village in Kohila Parish, Rapla County in northwestern Estonia.[1] References ^ Classification of Estonian administrative units and settlements 2014 (retrieved 28 July 2021) vteSettlements in Kohila ParishBorough Kohila Small boroughs Aespa Hageri Prillimäe Villages Aandu Adila Angerja Hage...

Soviet scientist, engineer and historian Lev Belkind Lev Davidovich Belkind (Russian: Лев Давидович Белькинд, Профессор, Доктор Технических наук; (27 August 1896, Myrhorod – November 16, 1969) was a Soviet scientist, engineer and historian; author of numerous publications on the history of science and technology. His academic activity is associated with the Moscow Power Engineering Institute (Technical University) (Russian: Московск...

 

眉州,中国南北朝时设置的州。 西魏废帝二年(553年)平蜀,次年改青州为眉州,治所在通义县(北周改安乐县,后改齐通县,隋名广通,复名通义,宋改眉山县。今四川省眉山市)。隋朝大业初年废。唐朝武德二年(619年)复置。下辖通义县、隆山县(先天元年改为彭山县)、青神县、丹棱县、洪雅县、南安县(今四川省夹江县木城镇,武德五年省)。天宝、乾元时曾改...

 

Mortal woman seduced by Zeus in Greek mythology IoIo wearing bovine horns watched over by Argos on Hera's orders, antique fresco from PompeiiAbodeArgosEgyptPersonal informationParentsInachusConsortZeusTelegonusChildrenKeroessaEpaphusIo (/ˈaɪ.oʊ/; Ancient Greek: Ἰώ [iːɔ̌ː]) was, in Greek mythology, one of the mortal lovers of Zeus. An Argive princess, she was an ancestor of many kings and heroes, such as Perseus, Cadmus, Heracles, Minos, Lynceus, Cepheus, and Danaus. The astr...

Japanese manga series BuyudenCover of Buyuden volume 1 by Takuya Mitsuda武勇伝GenreSports (boxing)[1] MangaWritten byTakuya MitsudaPublished byShogakukanImprintShōnen Sunday ComicsMagazineWeekly Shōnen SundayDemographicShōnenOriginal runMarch 16, 2011 – January 29, 2014Volumes13 (List of volumes) Buyuden (Japanese for 武勇伝 buyūden, A Heroic Story) is a Japanese sports manga series written and illustrated by Takuya Mitsuda. It was serialized in Shogakukan's Week...

 

This article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: Chameleon Twist – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (December 2017) (Learn how and when to remove this template message) 1997 video gameChameleon TwistNorth American box artDeveloper(s)Japan System SupplyPublisher(s)JP: Japan System SupplyWW: SunsoftD...

 

Aulos Van de oud-Griekse muziek is maar weinig overgebleven, maar van de theorieën die de Grieken eropna hielden profiteert de klassieke muziek nog altijd. Denk daarbij bijvoorbeeld aan de verschillende muziektheorieën van Pythagoras. Op dit moment zijn nog zo'n 60 muziekfragmenten over uit een periode van ongeveer zeven eeuwen. Er werd weinig opgeschreven omdat veel van de muziek geïmproviseerd werd en mondeling overgedragen. Vanaf ongeveer het begin van de 21e eeuw werd dan toch vooruitg...

Municipality in Benguet, Philippines Municipality in Cordillera Administrative Region, PhilippinesMankayanMunicipalityMunicipality of MankayanLepanto Mines Airstrip FlagSealMotto: North to the Future of BenguetMap of Benguet with Mankayan highlightedOpenStreetMapMankayanLocation within the PhilippinesCoordinates: 16°51′24″N 120°47′36″E / 16.8567°N 120.7933°E / 16.8567; 120.7933CountryPhilippinesRegionCordillera Administrative RegionProvinceBenguetDistr...

 

Process of enticing a person to engage in sexual behaviour Not to be confused with Subduction. For other uses, see Seduction (disambiguation). For the painting by Magritte, see The Seducer. Seduced redirects here. For the documentary, see Seduced: Inside the NXIVM Cult. Don Juan in Mozart's opera Don Giovanni, a painting by Max Slevogt In sexuality, seduction means enticing to sexual intercourse. Strategies of seduction include conversation and sexual scripts,[1] paralingual features,...

 

يفتقر محتوى هذه المقالة إلى الاستشهاد بمصادر. فضلاً، ساهم في تطوير هذه المقالة من خلال إضافة مصادر موثوق بها. أي معلومات غير موثقة يمكن التشكيك بها وإزالتها. (مارس 2016) هذه المقالة يتيمة إذ تصل إليها مقالات أخرى قليلة جدًا. فضلًا، ساعد بإضافة وصلة إليها في مقالات متعلقة بها. (...

Questa voce sull'argomento calciatori malawiani è solo un abbozzo. Contribuisci a migliorarla secondo le convenzioni di Wikipedia. Segui i suggerimenti del progetto di riferimento. Robin Ngalande Nazionalità  Malawi Altezza 170 cm Calcio Ruolo Attaccante Squadra  Mighty Wanderers Carriera Giovanili  CIVO Utd2009-2010 M. Sundowns Squadre di club1 2010-2012 Atlético Madrid C? (?)2012-2014 Bidvest Wits14 (3)2014-2015→  Ajax Cape Town12 (0)2015-2016→...

 

No debe confundirse con Banco Central de Chile, institución pública. Banco de Chile Casa matriz del Banco de Chile en el Paseo Ahumada.Tipo Sociedad anónima bancariaSímbolo bursátil IPSA: CHILENYSE: BCHBMAD: XBCHIndustria Finanzas y segurosForma legal empresa de capital abiertoFundación 22 de octubre de 1893Sede central Santiago, ChilePresidente Pablo Granifo Lavín[1]​Gerente general Eduardo Ebensperger[2]​Servicios Servicios financierosIngresos 2 100 000...

 

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!