Marcus Augé
Marcus Augé (vulgo Marc Augé, natus Pictavii die 2 Septembris 1935; mortuus Lutetiae Parisiorum 24 Iulii 2023) fuit anthropologus Francicus qui hac praecipue de causa innotuit, quod invenit atque anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo per opus cui titulus primigenius Francogallicus est Non-Lieux. Introduction à une anthropologie de la surmodernité vulgavit vocabulum “nonlocorum” (non-lieux), qui ei sunt loci "anonymi" (sicut aeriportus, popinae viariae, pantopolia, sed etiam profugorum castra) qui simillimi ubique terrarum sunt neque ullam identitatem exprimunt geographicam aut historicam necnon nota sunt illius “supermodernitatis” (surmodernité), de qua, cum notionem nonlocorum explicaret, ipse scripsit.
Nexus externi