Anno 83 a.C.n., Sulla e bello Mithridatico reverso, Catilina una cum avunculo se societati eius applicavit.? Sunt qui narrant eum fratrem ipsius necavisse et postea in numerum proscriptorum addiditum esse, quo nex excusaretur. Eodem tempore filiam virginem eius stupravisse traditur.
Postea a Sulla iussus est uxoris fratrem Marcum Marium Gratidianum torquere et interficere, quod is affinis Gaii Marii erat. Quidam scriptores dicunt Catilinam caput victimae ab ipso decisum in templumApollinis tulisse ibique manus sanguineas in labro lavavisse. Cum copiae Sullanae Praeneste occupaverunt, legatus in oppido expugnando et in proscriptis persequendis se praetulit. Inter eius victimas etiam sororis maritus nomine Quintus Caecilius fuisse videtur.
Cicero et Sallustius Catilinam rei familiari non pepercisse affirmant, quod luxuriae se daret, ex quo aeris alieni magnitudinem contraxisset, postquam divitias tempore Sullano sibi paratas consumpsit. Non dubitandum quidem est, quin etiam cursus honorum maximos sumptus exegerit.
Post praeturam anni 67, Catilina pro praetore provinciam Africam administravit, quam magnopere spoliavisse videtur.
Catilina anno 63consulatum petivit, actione autem de repetundis impeditus atque a Cicerone suffragiis victus contra rem publicam conspiravit, ut rerum potiretur. Conspiratione aperta, Catilina hostis declaratus Roma ad copias suas fugit, et in pugna prope Pistorium anno 62 commissa interfectus est.
Catilina pessimo animo fuit vir, qui contra rem publicam Romae coniuravit ad rerum potendum. Gens Sergia abolevit Lucium praenomen ad memoriam istius turpis membri sui damnandum.
Romain Millot (2017), 'Catilina, pour combien de temps encore ? Actualités bibliographiques sur un conspirateur trop connu', Anabases 2017(25) : 111-136. [1]
C.M. Odahl (2010), Cicero and the Catilinarian conspiracy, Novi Eboraci. ISBN 978-0-415-87472-4