Lingua Punica[1], ab origine dialectus seu varietas Linguae Phoeniciae, adhibita est a Carthaginiensibus et per terras eius tributas; imperio eorum obrupto, Punicus sermo fuit in Africa meridionali usualis usque in saeculum V p.C.n. Haec lingua, sicut parens Phoenicia, ad seriem linguarum Chananaearum pertinet divisionem Semiticam familiae Afrasiaticae.
De lingua Punica etiam viva sic Augustinus scripsit anno fere 401:
- "Quae lingua si improbatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae. Poeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent." (Epistulae, 17)
Notae