Abecedarium Phoenicium[1] vel - Punicum est abecedarium 22 litterarum quo antiqui Phoenices utebantur. Putatur anno circiter 1050 a.C.n. ortum esse ex abecedario Proto-Canaanitico. Adhibebatur ad linguam Phoeniciam, unam e famila linguarum Semiticarum, scribendam. Ex abecedario Phoenicio orta sunt abecedaria Graeca, Hebraica, Syria, Arabica et multa alia. Abecedarii Phoenicii, ut aliorum Semiticorum, proprium est tantum sonos consonantes litteris notare (vocales interdum matribus lectionis notabantur). Graeci primi abecedarium mutaverunt ut phonemata quoque vocalia litteris suis notarentur.
Anno 2005, Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum Abeecedarium Phoenicium ut "Memoriam mundi" admisit.[2]
Nexus interni
Nexus externi
Notae