- Haec pagina de lingua Macedonum antiquorum tractat; de lingua Macedonica Slavica hodierna, vide Lingua Macedonica.
Lingua Macedonica antiqua fuit lingua Indoeuropaea Macedonum antiquorum, quae apud eos primo millennio a.C.n. in usu erat. A saeculo 4 a.C.n. sensim linguā Graecā Koine commutata est.[1] De statu linguae Macedonicae antiquae adhuc ambigitur: alii linguam Indoeuropaeam sui iuris, alii dialectum linguae Graecae antiquae eam fuisse putant.
Bibliographia
- Nicolaus P. Andriotes: Το Ομόσπονδο Κράτος των Σκοπίων και η γλώσσα του. ("Civitas foederata Scupensis et lingua eius"), Athenis 1957.
Notae
- ↑ Eugene N. Borza, In the Shadow of Olympus: The Emergence of Macedon, p. 94 (citans Hammond); G. Horrocks, Greek: A History of the Language and its Speakers (1993), ch. 4.1.