Notio etiam LGBTI est, quod intersexualem ad LGBT addit, quod in usu assiduo Activistae Directionis ad "Yogyakartae Principia in Actione" est.[1] Alii litteram Q (LGBTQ vel LGBTIQ) addunt, quod significare potest queer ('prodigiosus', verbum generale homines designans qui vel non sunt heterosexuales vel non sunt cisgeneres) vel questioning ('quaerens', id est 'se ipsum de identitate generis vel sexuali interrogans').
Hispanice[2] et Dacoromanice[3] eidem sententiae nonnumquam etiam adiectivum altersexual in usu est (sicut alterseksueelBatavice[4]), quod igitur Latine vocabulo altersexualis vertere possit.