Acronymum[1] (a verbis Graecis ἄκρος 'summus, extremus' et ὄνομα 'nomen' deductum) est verbum compendiosum figuratum ex primis elementis verborum locutionem quandam conficientium. Acronymum aut (1) exTextus litteris pinguibus scriptus prima quaque littera, aut (2) ex prima quaque litterarum continuatione, aut (3) ex amborum elementorum coniunctione nasci potest, sicut
- (1) pdc?
- A.U.C., Ab urbe condita
- I. N. R. I., 'Iesus Nazarenus rex Iudaeorum'
- P. C., 'poni curavit'; 'post consulatum'; 'personal computer'
- Q. E. D., 'quod erat demonstrandum'
- S. P. Q. R., 'senatus populusque Romanus'
- S. V. B. E. E. V., 'si vales bene est ego valeo'
- (2)
- dupl. mai., 'duplex maior'
- loc. cit., 'loco citato'
- (3)
- aer. p., 'aere publico'
- nativ. D. N. I. C., 'nativitas domini nostri Iesu Christi'
- S. Petr., 'Sanctus Petrus'
Interdum etiam nova verba, praecipue substantiva, ex acronymis ficta sunt, sicut
- Aids (anglice), 'acquired immunodeficiency syndrome'
- CERN (francogallice), Conseil Européen pour la Recherche Nucléaire
- GESTAPO. (theodisce), 'Geheime Staatspolizei'
- IEEE (anglice), Institute of Electrical and Electronics Engineers
- Laser (anglice), 'light amplification by stimulated emission of radiation'
- LGBT (anglice), Lesbian, gay, bisexual and transgender
- Radar (anglice), 'radio detection and ranging'
Notae
Nexus interni
Bibliographia
- Anton Schäfer: Abkürzungen, Begriffe, Zitiervorschläge (Akronyme – internationale Einführung und umfangreiche Abkürzungssammlung). Vindobonae 2008, ISBN 978-3-7046-5112-9.
- Patrice Cartier, Le langage des sigles, La Martinière, 2009.
Nexus externi