Anno 1951 operi eius Le rivage des SyrtesPraemium Goncourt tributum est, quod honorum contemptor recusavit die 3 Decembris 1951. Gracq inter auctores modestos numerandus, qui res biographicas in operibus negligunt. Eum moverunt et romanticismus et surrealismus; in libris saepe imaginatio libera cum symbolis confunditur. Verum nomen eius fuit Louis Poirier.
Vita
Annis inter 1921 et 1928 discipulus in hospitio meritorio Portu Namnetum erat, antequam unum annum Lutetiae in Lyceo Henrici IV disceret. Anno 1930 admissus est in Scholam normalem superiorem ut geographiae studiis se involveret. Eodem tempore autem Schulam liberam politicarum scientiarum frequentabat cum absolutorio anno 1933. Postquam veniam docendi pro historia geographiaque nactus esset anno 1935 magister Portu Namnetum et Coriosopiti fuit. Praefectus militum ex anno 1939 in Secundo bello mundano bellans anno 1940 a Germanis captus est. Captivus Burghammer apud Hoyerswerda in Saxonia factus est; bello terminato Ambiani et Andecavi institutoris munere fungebatur et anno 1947 Lutetiae in Lyceo Claudii Bernard institutus est. Ibidem anno 1970 rude donatus est.
In pueritia captatus est libris Iulii Verne, Edgari Allan Poe et Stendhal. Lutetiae autem eum Arthuri regis fabula tetigit, fortasse WagnerianimelodramatisParsifal ostensio. In vestigiis equitum etiam inter fecit in Cornubiam; eodem tempore de Britannia Minore studere coepit. Momentum aliud magni momenti fuit lectura mythistoriae Andreae Breton cui titulus Nadja. De his omnibus indicia et signa in libris Iuliani Gracq facile inveniri possunt.
Cum Editiones Gallimard opus quoddam eius vulgari noluissent, anno 1938 liber primus Au château d'Argol in domo editoria Iosephi Corti in lucem prolatus est. Andreas Breton ipse, surrealismi rex, criticos suscitavit. Quamquam Gracq numquam inter surrealistas erat, semper spiritum eorum hauriebat. Bene vixit qui bene latuit: Gracq remotus per tempus novissimum in communi natali vitam degebat.
Gravitudo
Gracq, cum anno 1943 fabulam Romanensem emblematicum Auf den MarmorklippenErnesti Jünger legisset, revelationem sensit: multa similia quoad scribendi genus et argumenta in libris Iuliani Gracq deteguntur. Jünger auctor Germanus tantopere dilectus eum convenit pluries. Drama eius unicum Le Roi pêcheur anno 1949 e scaenis productum a criticis minimi aestimatum est. Gracq offensus litterarum Francogallicarum institutorum fastidium inde habebat. Anno 1950 in periodico "Empédocle" manifestum acerrimum de statu deplorabili litterarum et praemiorum litterariorum in Francia scripsit. Praemium Goncourt anno 1951 pro libro Le Rivage des Syrtes recusans animos multos excitavit. Ex annis 1960 ficticia minus valebant - econtra commentationes et recensiones pangere praeferebat (Préférences, Lettrines I, Lettrines II sowie En lisant, en écrivant), ubi eruditio et sagacitas Iuliani Gracq optime cernuntur. Opera eius in notissima Bibliotheca Pleiadum edita sunt, quo exprimitur reverentia adversus Iulianum Gracq scriptorem.
Opera
Au château d'Argol. Mythistoria. 1938.
Un beau ténébreux. Mythistoria. 1945.
Liberté grande. Poemata/textus. 1946.
La sieste en Flandre hollandaise. Cogitationes. 1946.
André Breton. Commentatio. 1948.
Le Roi pêcheur. Drama. 1948.
La Littérature à l'estomac. Manifestum. 1950.
Le Rivage des Syrtes. Mythistoria. 1951.
Les terres du couchant. Fragmentum mythistoricum. 1953. (editio prima anno 2014 Lutetiae, ISBN 978-2-7143-1133-7)
Un balcon en forêt. Narrationes. 1958.
Préférences. Commentationes. 1961.
Lettrines I., Recensiones. 1967.
La Presqu'île., Novellae. 1970.
Lettrines II., Criticae de litteris. 1974.
Les Eaux étroites., Narratio. 1976.
En lisant, en écrivant., Criticae de litteris. 1980.
La Forme d'une ville. 1985.
Autour des sept collines. 1988.
Carnets du grand chemin. 1992.
Entretiens. 2002.
Opera omnia:
Œuvres complètes I. (= Bibliothèque de la Pléiade. Tomus 354). Gallimard, Lutetiae 1989, ISBN 2-07-011162-8.
Œuvres complètes II. (= Bibliothèque de la Pléiade. Tomus 421). Gallimard, Lutetiae 1995, ISBN 2-07-011287-X.
Pelliculae
1971: Rendez-vous à Bray
1979: Un balcon en forêt
Bibliographia
Walter Pabst (ed.): Der moderne französische Mythistoria. Interpretationen. Erich Schmidt, Berolini 1968 (De Auf Schloß Argol)
Oskar Roth: Hermes und Herminien. Mythologie und Hermetik bei Julien Gracq. Universitätsverlag C. Winter, Heidelbergae 1992.
Roger Aïm, Julien Gracq - Prix Goncourt 1951 - Histoire d'un refus, Joué-lès-Tours, La Simarre, 2020.
Roger Aïm, Julien Gracq - Jour d'octobre, Joué-lès-Tours, Christian Pirot, 2016.
Roger Aïm, Julien Gracq - 3, rue du Grenier à Sel, Rome, Portaparole, 2012.
Annie-Claude Dobbs, Dramaturgie et Liturgie dans l’œuvre de Julien Gracq, Lutetiae, José Corti, 1972.
Philippe Berthier, Julien Gracq critique, Ludguni, Presses Universitaires de Lyon, 1990.