Isaacus quinquies decies in Alcorano commemoratur, saepissime cum patre et Yaʿqūb (Iacobo) filio.[2]Alcoranus dicit Abraham accepisse "bonos Isaaci, prophetae, iusti" nuntios, et Deum ambos benedicavisse (37:12). Per descriptionem pleniorem, cum angeli ad Ibrahim venirent ad eum monendum de poena Sodomae irrogatura, Sarauxor, "risit, et ei bonos Isaaci nuntios dedimus, et post Isaacum [nepotis] Iacobi" (11:71–74); et hic eventus prorsus explicatur contra senectutem Abrahae et Sarae fieri. Nonnulli versus dicunt Isaacum donum Abrahae esse (6:84; 19:49-50), et versus 29:26-27 addunt Deum fecisse ut "status prophetae et liber inter eius proles sit," quod significat, ut eruditi aiunt, hanc mentionem Abrahae binos filios propheticos attingere, Iacobumnepotem propheticum, et Iosephum pronepotem propheticum. Alcoranus deinde narrat Abraham senex Deum etiam laudavisse ob donum Ismailis et Isaaci (14:39-41).
Alicubi in Alcorano, Isaacus in indicibus commemoratur: Iosephusreligionem suorum maiorum Abrahae, Isaaci, et Iacobi assequitur (12:38) et gratiam a Deo eis datam dicit (12:6); omnes Yaʿqūb filii earum fidem testificantur et pollicentur deum venerari quem eorum maiores, "Abraham, Ismael, et Isaacus," venerati sunt (2:127); et Alcoranus mandat ut Musulmani credant patefactiones quae "Abrahae, Ismael, Isaaco, Iacobo, et patriarchis" datae sunt (2:136; 3:84). In narrationealcoranicasacrificii sui filii paene perfecti (37:102), nomen filii non commemoratur, et eruditi identitatem filii disceptant, quamquam multi credunt hanc identitatem esse elementum minimi momenti in fabula, quod ad virtutem monstrandam datur quae Musulmanus per fidem evolvere debet.[3]