Isaac Asimov scriptor et biochemicus fuit Americanus ex Civitatibus Foederatis origine Russus. Russice olim nomen Исаак Озимов fuit, nunc autem Russice Айзек Азимов reditum est.
Parentes Iudaei fuerunt. Cum filio semper Lingua Iudaeogermanica loquebantur vel Anglice, itaque numquam linguam Russicam didicit. Parentes cum filio tres annos nato in CFA emigraverunt.
Erat humanista, atheus et rationalista et permultos libros scripsit exempli gratia de rerum naturalium scientiis. Notissimus est ob mythistorias rerum futurarum, in quibus de robotis civitatibusque futuris late narravit. Suis in scriptis Asimov praeclaras "tres leges robotorum" creavit:
LEX PRIMA: Robotum nullum homini nocere potest, neque sinere ut auxilio omisso homo noceatur.
LEX SECUNDA: Robotum quodque homini oboedire debet, prima lege non obstante.
LEX TERTIA: Robotum quodque se defendere potest, prima et secunda lege non obstantibus.
|
Opera
Celebres sunt tres libri seu trilogia qua de "opere fundato" narratur:
Nexus interni
Nexus externi