Aequum se iudicem in rebus ad religionem spectantibus praebens, multas tamen leges contra Ecclesiam Catholicam tulit, ita ut anno 1782 papa Pius VIVindobonam iret, se posse frustra sperans Imperatori persuadere, ut proposita mutaret.
Artis harmonicae et ipse studiosus anno 1782 certamen a se adiudicandum inter clavicymbalistas illustres Mozartium et Clementi fieri iussit; quo tandem peracto, Caesar ambo victores ex aequo esse decrevit. Mozartius autem postea litteris ad patrem missis ‘ut alii Italiani’ inquit 'sic et hic nihil nisi fraudator, quippe qui similis nesciocui μηχανικῷ tertiis velocissime ludit, alia autem nequit’.
Bibliographia
Bendel, Rainer; et Spannenberger, Norbert. Katholische Aufklärung und Josephinismus: Rezeptionsformen in Ostmittel- und Südosteuropa. Coloniae Agrippinae: Böhlau Verlag, 2015.
Fillafer, Franz L.; et Wallnig, Thomas. Josephinismus zwischen den Regimen: Eduard Winter, Fritz Valjavec und die zentraleuropäischen Historiographien im 20. Jahrhundert. Vindobonae: Böhlau Verlag, 2016.
Gates-Coon, Rebecca. The charmed circle: Joseph II and the "five princesses," 1765-1790. West Lafayette, IN: Purdue University Press, 2015.