Iodum

53 telluriumiodumxenon
Br

I

At
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus iodum, I, 53
Iodum

Iodum[1] sive iodium[2] est chemicum systematis periodici elementum, cui symbolus I et numerus atomicus 53 sunt.

De origine substantiae et appellationis

Iodum anno 1811 inventum est a Barnardo Courtois, chemico Francico, cum pulverem pyrium facturus ex alga marina salem Petri (nitratem kalii) producebat. Alga cremata cineres aqua lavit reliquiasque acido sulphurico absumpsit. Quo facto Courtois ex cineribus surgere vidit vaporem violaceum, quem in crystalla redegit. Quia opibus carebat, inventum suum Carolo Bernardo Desormes, Nicolae Clément, Iosepho Aloisio Gay-Lussac, Andreae Mariae Ampère, chemicis et physicis Francicis, dedidit. Novembri mense 1813 Desormes et Clément inventum a Courtois factum divulgaverunt. Ampère autem hoc inventum chemico Anglico Humphry Davy dedidit, qui hanc substantiam novam cum chloro comparavit.

Iodum a colore violae ductum esse constat, nam 'viola' Graece ἴον dicitur. Sed 'violaceus' Graece ἰοειδής est, nec directa iodum latine dici sinit. Saepe autem ad adiectivum ἰώδης refertur, quod quidem 'venenosum' significat. Apparet igitur iodum ex errore natum esse, levi quidem, nam quis ignoret iodum etiam venenosum esse.

Notae

  1. "Jodum" (vide p. 20 apud Google Books); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. "Iodium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict

Nexus externi

Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!