Ioannes Brown (9 Maii 1800–2 Decembris 1859) fuit abolitionista Civitatum Foederatarum et popularis vir fortis, qui seditionem armatam vehementer suasit et fecit ut modus ad omnem servitutem finiendam. Internecionem enim Pottawatomiae anno 1856 in Kansia Cruda duxit, et famae consuluit in improspero incursu ad armamentarium apud Harpers Ferry anno 1859.
Praeses Abraham Lincoln dixit eum esse "fanaticum in errorem inductum" (Anglice: a misguided fanatic), et Brown appellatus est "controversissimus omnium saeculi undevicensimi Americanorum" (Blue 2006:481-482). Eius conatus in Harpers Ferry ad motum liberationis servorum Americanorum Africanorum incipiendum rempublicam tremefecit.
Accusatus perduellione contra Virginiam civitatem, occisione quinque Meriodionalium qui servitutem fulserant, et instigatione seditionis servorum, Brown iudicatus, capitis condemnatus, et suspensus est. Meridionales dictitaverunt eius seditionem fuisse solum minima rationis abolitionistarum pars, et vera Factionis Republicanae desideria monstravisse. Hodierni consentiunt historici incursum ad armamentarium apud Harpers Ferry anima excitavisse—quo facto, proximo anno ad secessionem, seditionem, et Bellum Civile Americanum duxit.