Hic Index ichnogenerum dinosauriorum est plenus index omnium ichnogenerum quae ad dinosauria tributa sunt, classi Avibus (vivis et solum ex fossilibus notis) et prorsus verbis vulgaribus exclusis. Index omnia comprehendit ichnogenera communiter accepta, cum ichnogeneribus quoque quae nunc invalida vel dubia habentur (nomen dubium), vel non iam rite divulgata sunt (nomen nudum), adeo usque synonyma iuniora nominum statutorum et ichnogenera quae non iam ad dinosauria tribuuntur.
Abest ritus canonicusque ichnogenerum dinosauriorum index. Magnus index in appendice supplementi tertii encyclopediarum de dinosauris Donaldi F. Glut invenitur.[1] Paene omnes citationes ex indice Glut veniunt; exceptiones, sicut taxa recentiora, notantur. Synonymia etiam Glut sequuntur.