Imago thaumaturga

Dei genetrix Chęstochoviensis, imago thaumaturga, quae et ab Ecclesia Catholica et ab Ecclecia Orthodoxa colitur

Imago thaumaturga[1] vel icon thaumauturga[2] est imago pia, cui thaumaturgia adscribitur; morbos curare vel in bello defendere potest. Ecclesia Graeca imagines thaumaturgas colit et interdum Ecclesia Catholica, praecipue Polona, quae imaginem Dei genetricis Montis Clari vel Chęstochoviensem assidue colit. In Ecclesia Orthodoxa Russica circa 200 imagines thaumaturgae coluntur, quarum notissimae Volodimiriensis, Casanensis, Smolenscensis. Ecclesiae multae his imaginibus dicata sunt, e.g. Ecclesia cathedralis Dei genetricis Casanensis Petropoli, Monasterium Dei genetricis Smolenscensis Novodevicense[3] Moscuae etc. Paene semper in imaginibus thaumaturgis Dei genetrix figurata est, sed interdum et Sophia. Prima autem imago thaumaturga Mandylium dictum putatur.

Notae

  1. Iacobi Pauli Radlinski Imago thaumaturga beatissimae Mariae virginis..., Cracoviae 1756.
  2. Graece εἰκὼν θαυματουργός, Russice чудотворная икона.
  3. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 189. (Textus apud Google Books) Monasterium Novodevicense, Russice Новодевичий монастырь, Latine Monasterium virginum novum.

Bibliographia

  • Гришечкина Н. В. Гл. 2. Обновление и мироточение икон / Чудотворные иконы на Руси. Rostoviae ad Tanaim, 2006. (Russice)
  • Чистяков П.Г. Почитание местных святынь в российском православии синодального периода // Православный собеседник: Альманах Казанской Духовной Семинарии. Вып. 1(14)-2007. Материалы VI ежегодной научно-практической конференции «Богословие и светские науки: традиционные и новые взаимосвязи». Casani 2007. P. 187-193. (Russice)

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!