Guadalaxara,[1][2][3] Hispanice Guadalajara, anno 1550 condita, est urbs Mexici et caput civitatis Xalisci. Hic 1 495 189 incolarum anno 2010 habitant. Guadalaxara enim est tertia Mexici urbs quo ad numerum incolarum pertinet, prima Mexicopoli, secunda Monterrey.
Nomen ab urbe Hispaniae homonymam deducitur. Ibi enim natus erat Nunnius Bertrandus de Guzmán, qui gubernator regni seu provinciae Novae Galiciae merens exstructionem arcis imperavit ad terras circumiacentes subiugendas. Castellum igitur nomine "villa de Guadalaxara" anno 1532 ad locum Nochistlán a Christophoro de Oñate positum est, anno insequenti propter aquae caritatem ad Tonalá motum, anno 1537 iussu Nunnii de Guzmán ad Tlacotán. Ibi anno 1542 titulus urbis a rege Carolo I datus est. Bello autem populorum Americanorum mox saeviente urbicula fere deleta est. Anno 1550 rursus condita est ad locum Atemajac appellatum ubi etiam hodie floret.
Eo praesidium provinciae Novae Hispaniae anno 1559 constitutum est eodemque anno sedes episcopalis positum est. Oppida Mezquitán, Analco, Mexicaltzingo in Guadalaxaram anno 1669 contributa sunt. Ibi anno 1792 Regalis Universitas Guadalaxarensis condita est. Ab anno 1823, libertate Mexici nacta, Guadalaxara caput civitatis Xalisci confirmata est. Proelia hic anno 1811 de libertate, anno 1866 contra oppugnatores Francicos facta sunt.
Guadalaxara media civitate Xalisco iacet in valle Atemajac, ad pedem montium eminentissimorum zonae neovolcanicae quae ab incolis Sierra Nevada appellatur, in illa regione latissima quae "inferior" appellatur sive Hispanice el Bajío. Ad septentrionem partem urbes Zapopan et Ixtlahuacán haud longe distant, sed ad orientem stant urbes Tonalá et Zapotlanejo et ad austrum Tlaquepaque.
↑Vb. adiect. "Guadalaxarensis" (vide pars 1 p. 7 et passim apud Google Books). Vide et titulum operis Acta et decreta Concilii Provincialis Guadalaxarensis primi annis Domini MDCCCXCVI et MDCCCXCVII Guadalaxarae celebrati (Romae, 1905)