Galea birotarum automariarum

Congeries galearum birotarum automariarum a Valentino Rossi, certatore Moto GP, olim gestarum.
Decal Snell et DOT in galea birotarum automariarum in Civitatibus Foederatis (Anglice signata, DOT = 'Department of Transportation').
Scheda adfirmat hanc galeam, a societate Francica factam, se normis ECE 22.05 offerre.

Galea birotarum automariarum est genus galeae (ornatus qui caput protegit) ab equitibus birotarum automariarum adhibitae. Principale galeae birotarum automariarum propositum est salus in birotatione automariaria, ad protegendum equitis caput per incussum, ergo vulnera capitalia prohibens vel immuens, vel adeo vitam equitis servans. Nonnullae galeae commoda addita suppeditant, inter quas ventilatio, tutela faciei et auris, atque intercommunicatio.

Equites birotarum automariarum per conlisiones vehiculorum in periculo sunt. Retractatio systematica anno 2008 facta studia de equitibus birotarum automariarum qui conliserant et usum galearum pro remedio investigavit. Recogitatio concludit galeas periculum vulnerum capitis circa 69 centestimas et mortis circa 42 centesimas imminuere. Homines olim cogitabant gestam birotarum automariarum galeam vulnera collis et spinae per conlisionem augere, sed indicia recentiora ex contrario monstrant galeas vulnera spinae cervicae prohibent, parvamque investigationem ex medio decennio 199, quamquam saepe citatam, "falsam ratiocinationem statisticam adhibere."[1][2][3]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Galea birotarum automariarum spectant.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!