Fridericus Iacobus Furnivall (Frederick James Furnivall et communiter F. J. Furnivall; natus 1825; mortuus 1910) fuit philologus Anglicus, recensor textuum mediaevalium, conditor et fautor societatum eruditarum, olim editor lexici illius (titulo ex origine A New English Dictionary on Historical Principles) quod hodie sub appellatione Oxford English Dictionary cognovimus. Fuit inter conditores et praeceptores collegii operariorum Londiniensis (London Working Men's College).
Fridericus Furnivall, natus apud Egham die 4 Februarii 1825, fuit chirurgii filius. Mathematicae studuit apud Aulam Trinitatis universitatis Cantabrigiensis; postea iuribus Londinii studuit et usque ad annum 1873 causas egit; sed anno 1854 cum F. D. Maurice aliisque Collegium Operariorum Londiniense condidit ibique usque ad mortem grammaticam linguae Anglicae praecepit. Anno 1862 in matrimonium duxit Eleanoram Nickel Dalziel (1838?–1937), sororem W. A. Dalziel (qui eo tempore discipulus et docens erat in eodem Collegio) et ex ea filium genuit Percy Furnivall, birotarium et chirurgum. Annum agens 58um ab uxore separatus est, matrimonium cum amica multo iuniore Teena Rochfort Smith petens; illa autem in incendio post duos menses interfecta est. Mortuus est die 2 Iulii 1910.
Societatum eruditarum multarum fuit socius vel fautor seu etiam conditor, et praecipue quarum de studio linguae Anglicae laborarent (Societas Philologica), de textibus edendis (Societas pro Textibus Anglicis Antiquis, Societas pro Cantilenis) necnon de operibus singulorum scriptorum (Chaucer, Shakespeare, Wyclif, Shelley, Browning).