Foedus Fontis Bleaudi (1762)

Palatium Fontis Bleaudi.

Foedus Fontis Bleaudi fuit pactio secreta anno 1762 facta, per quam Francia Ludovicianam Hispaniae concessit. Foedus Proelium Collis Signorum secutum est, ultimum Belli Franco-Indiani proelium in America Septentrionali, mense Septembri 1762 factum, atque imperium Britannicum in Canada confirmavit. Bello Septem Annorum praecipue in Europa tum saeviente, Ludovicus XV, rex Francicus, Canada iam de facto amissa, Carolo III, regi Hispaniae, proposuit "fines Ludovicianos appellatos, cum Nova Aurelia et insula ubi urbs sita est,"[1] Hispaniae tradi. Quam condicionem Carolus die 13 Novembris 1762 accepit.

Haec pactio totam Ludovicianam Francicam amplectebatur, quae in omni valle Fluminis Mississippiensis a Montibus Appalachianis ad Montes Saxosos consistebat. Foedus secretum manebat, etiam per colloquia de Foedere Lutetiensi anni 1763 faciendo, quod bellum cum Britannia composuit. Cessio ad ultimum anno 1764 publice nuntiata est.

Notae

  1. Anglice "the country known as Louisiana, as well as New Orleans and the island in which the city is situated."—Charles Herbermann, "Louisiana," The Catholic Encyclopedia: An International Work of Reference on the Constitution, Doctrine, Discipline, and History of the Catholic Church (Encyclopedia Press, 1913), 380.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!