Filius parietum exornatoris tiro apud coriarium Ambaciae fuit antequam Franciscopoli institor fieret et tabernam coriaceorum propriam aperiret. Anno 1870 praefectus manipuli fuit et a Leone Gambetta in Angliam missus est ut arma atque magnam missilium dirumpentium copiam emeret. Bello Germano-Francico finito praeses camerae mercatorum et demarchi Franciscopolitani adiunctus factus est. Ex anno 1881 senator fuit, ubi saepe oportunitati servientes supportavit.
Pluries secretarius inferior in Ministerio commerciorum et rerum colonias spectantium erat; eius scientiae in maritimis et colonialibus a multis magni aestimabantur. Anno 1894 minister militiae navalis creatus est. Postquam Ioannes Casimir-Perier demissus est, ipse die 17 Ianuarii 1895 praeses Rei publicae Francicae electus est a senatu, quoniam radicales hominem politicum moderatae fractionis (Waldeck-Rousseau) repudiarunt et moderati a candidato radicalium (Brisson) abhorruerunt.
Gravitudo
Faure in officio praesidiali clericos et nationalismi fautores fovebat, pompam quasi monarchicam diligebat et Alfredi Dreyfus scandalum augeri sinebat calumniatores perfidos non sufflaminans.
Scripsit opera »Le Havre en 1878« (Franciscopoli 1878) et »Les budgets contemporains: Budgets de la France depuis vingt aus et des principaux États d'Europe depuis 1870« (Lutetiae 1887); Academia Francica pro opere altero ei praemium attribuit.
Bibliographia
F. Martin-Ginouvier, Félix Faure devant l'Histoire, Imprimerie Schneider et Bouillet, 1895.
Paul Bluysen, Félix Faure intime, Juven, Lutetiae 1898.
Louis Brindeau, Les Évènements de 1870-1871 au Havre, Société du Journal du Havre, 1909.
Jean Legoy, Le Peuple du Havre et son histoire, EDIP, 1984.