Faustus Verantius
Faustus Verantius (Italice Fausto Veranzio, Croatice Faust Vrančić) natus in insula Pervicae iuxta Sebenicum, tunc ad Rempublicam Venetam pertinente, anno 1551; Venetiae mortuus die 27 Februarii 1617), episcopus catholicus, humanista et inventor venetianus fuit. Putatur Verantium primum esse qui una cum Leonardo Vincio umbrellam descensoriam[1] coniecit. Etiam patruus eius cardinalis Antonius Verantius clarus humanista fuerat.
Opera
- Dictionarium quinque nobilissimarum Europeae linguarum; Latinae, Italicae, Germanicae, Dalmaticae et Hungaricae, Venetiis 1595 .
- Machinae Novae, Venetiis, 1616.
- Logica Nova, Venetiis, 1616.
Nexus externi
Notae