Factio communistica Dacoromanica (Partidul Comunist Român, PCR) est nomen factionis communisticae in Dacoromania. Condita est die 8 Maii 1921. In initio existentiae erat factio illegalis quae vix mille socios numerabat. Post Secundum Bellum Mundanum, fascistis devictis, facta est vis politica praeponderans in Dacoromania.
Factio communistica erat unica factio politica tempore quo dictatura proletariorum, ut aiunt, vigebat in Dacoromania. Tunc temporis plus quam tres milliones socios numerabat.
Anno 1990 Factio communistica Dacoromanica sibi novum nomen dedit quod est "Factio Socialistica Laboris" (Partidul Socialist al Muncii), quod postea anno 2003 nomen sumpsit "Coniunctio Socialistica" (Alianța Socialistă). Tamen, anno 2010, denuo nomen originale "Factionis Communisticae Dacoromanicae" sibi dedit.