Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.
Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Ad profundiora LA DEENFR
Factio Fascistica Republicana (Italice Partito Fascista Repubblicano seu PFR) fuit factio politica Italica, a Benito Mussolini condita, qui eam ducebat. Post diem 25 Iulii 1943 condita est, cum Mussolini a Magno Consilio Fascismi depositus sit ac Factio Nationalis Fascistica soluta est, atque dissoluta est post deditionem Respublicae Socialis Italicae Mussolinique mortem.
Haec factio republicana atque anti-monarchista erat, quoniam Victor Emmanuel III rex fascismum et patriam proditorem a multis arbitrabatur. Ille enim Mussolini depositioni faverat, et novum ducem rectionis Petrum Badoglio elegerat.
Factio Fascistica Republicana etiam unica factio Reipublicae Socialis Italicae fuit.