Expositio mundana, etiam expositio orbis terrarum, expositio universalis, et mercatus mundanus appellata, aliquando recentius expo imminuta, est magna exhibitio publica. Hae exhibitiones proprietate variant et in variis orbis terrarumregionibus habentur. Proxima expositio mundana erit Expo 2015MediolaniItaliae habitura.
Officium Expositionum Internationalium (FranciceBureau International des Expositions) ex anno 1928, cum Conventus ad Exhibitiones Internationales Spectans fieretur, corpus est internationale per quod exhibitiones mundanae sanciuntur. Exhibitiones sic sanctae generum trium sunt: universale, internationale, peculiare. Eae plerumque a tribus spatiis septem dierum ad sexmenses durant.
Index expositionum
Index expositionum mundanarum publicarum apud Officium Expositionum Internationalium[1] et ExpoMuseum:[2]