Edmundus Rogerius Stoiber, vulgo plenius Edmund Rüdiger Stoiber (natus die 28 Septembris1941 oppido Oberaudorf) vir publicus Bavariae et sodalis factionis christianae socialis Bavariae (ad litteram: Christiana Socialis Unio - CSU), quae cum Factione Christiana Democratica Germaniae fractione politica in Germania cuniuncta est.
Munus
Annis 1962 - 1967 Stoiber Monachii iurisprudentiae atque rebus politicis studebat atque 1971 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum minister publicus in administerio oecologiae Bavariae laborabat.
Cursus honorum
Annis 1974 - 2008 Stoiber legatus senatus terrae Bavariae fuit et 1978 - 1983secretarius generalis CSU , ab anno 1982 administer Bavariae in officio praesidis ministrorum Francisci Iosephi Strauß erat; eius successor Maximilianus Streibl eum post mortem Strauß administrem rerum internarum fecit. Anno 1993 Streibl corruptionis accusatus a magistratu recedere coactus est atque Stoiber ab anno 1993 praeses ministrorum Bavariae et ab anno 1999 etiam praeses CSU fuit. Die Iovis 18 Ianuarii anno 2007 Stoiber annuntiat se abdicaturum munera et praesidentis administrorum Bavariae et capitis partium die constituto pridie Kalendas Octobres. Stoiber accusatur sodalem partium et itidem consiliariam Gabrielam Pauli auscultari atque observari aut ipse curavisse aut impedire non potuisse.