Verbum primo in Septuaginta invenitur, ut puta in Dtn. 30,4: Si ad cardines caeli fueris dissipatus (ἐὰν ᾖ ἡ διασπορά σου ἀπ᾽ ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ ἕως ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ).
Diaspora Iudaica
Initio "Diaspora" sedes Iudaeorum iam ab antiquitate in multas terras dispersos denotabat. Primum erat exilium Assyricum. Regno Samariae (id est Israele septentrionali) ab Assyriis anno 722 a.C.n. oppresso pars incolarum, inprimis nobiles artificesque, in Imperium Neoassyrium deportati sunt. Qui in patria manserunt, procedente tempore cum aliis hominibus ab Assyriis ibi deductos matrimonia inierunt, ut gens nova ex his omnibus mixta orta sit Samaritana appellata.
Anno 135 demum post Tertium Bellum IudaicumHadrianus imperator omnes Iudaeos ex Palaestina fugavit, qui tamen verbis biblicis confortati (Dtn 30,3; Isaias 11,12; Isaias 27,12s.) spem reditus numquam deposuerunt. Hac exspectatione Iudaei se ab aliis hominibus in diaspora degentibus distinguebant, qua re Encyclopaedia Judaica proponit, ut nomen diasporae tantum ad tempus inter annum 586 a.C.n. usque ad annum 135 adhibeatur, tempus sequens autem usque ad civitatem Israël anno 1948 conditam "galut" (Hebraice: גָּלוּת i.e. exilium) appelletur.[1]
Saeculo 19 motus inter Iudaeos in regionem Palestinam ad civitatem sui iuris creandam crevit, qui ex Sione, nomine antiquo regionis Hierosolymorum, Sionismus (Hebraice צִיּוֹנוּת) vocatus est. Causa Sionismi erat persecutio in diaspora, quae Iudaeis crebro ac variis in regionibus illata est.
Safran, William (1991). Diasporas in Modern Societies: Myths of Homeland and Return. In: Diaspora: A Journal of Transnational Studies / 1, p. 83–99 (doi:10.1353/dsp.1991.0004).