De materia medica, Graece scriptum et in multas linguas versum, est opus principale Pedanii Dioscuridis Anazarbei qui in provinciis Asiaticis Imperii Romani saeculo I p.C.n. floruit. Laecanio Basso dicatum est.[1]
Exstant plures recensiones Graecae:
Versiones Latinae tres aevis antiquo et medio factae sunt.[5] Versionis antiquissimae (A), saeculo III a Gargilio Martiali factae, fragmenta tantum supersunt. Versionis secundae (B) excerpta pauca apud pseudo-Apuleium et Isidori Etymologias reperiuntur. Versio mediaevalis (C, etiam "Dioscorides Langobardus" ab eruditis appellata), ab exemplari recensionis genuinae saeculo fere VI conversa, e libro manuscripto saeculi IX nobis cognoscitur. Haec versio saeculo fere XI in ordinem alphabeticum retractata est; quae recensio sub nomine "Dyascorides" recognoscitur.[6]
Saeculo XVI opus De materia medica in linguas varias verterunt commentariisque adornaverunt Latine Ioannes Ruellius, Valerius Cordus, Italiane Petrus Andreas Matthiolus, alii nonnulli.