Consociatio Iuvenum Buddhistica (Young Men's Buddhist Association) fuit societas religiosa et politica in urbe Yangon Birmaniae anno 1906 condita. Discipuli Collegii Rangoon Maung Ba Pe, Maung Maung Gyi, Maung Hla Pe, Maung Sein Hla Aung, Maung Ba Dun et alii, qui hanc societatem constituerunt, laborare voluerunt pro liberatione et independentia Birmanorum; nomen societatis tulerunt e consociatione iuvenum Christiana iam in Anglia nota.
Insequentibus annis in urbibus Birmanicis aliae consociationes Buddhisticae conditae sunt, quarum omnium ad concursum Yangone die 20 Martii 1910 delegati convenerunt. Anno 1919 placuit "Concilium Generale Consociationum Buddhisticarum" constituere; nomen autem anno insequente in "Concilium Generale Consociationum Birmanicarum" mutatum est, et in hoc concilium Consociatio Iuvenum Buddhistica inclusa est.