Christianus Fridericus Timme (natus die 30 Martii 1752 Arnstadii, mortuus die 7 Iunii 1788 Erfordiae) fuit scriptor Germanus illuminismi exeuntis et scaenarum dispositor.
Filius horticulani aulici annos iuventutis Arnstadii vixit ante studiosi tempus. Magistratu ornatus opera pangere coepit anno 1778. Lipsiae anno 1779 versabatur antequam Erfordiae privatim doceret, pingeret, scriberet. Annis inter 1780 et 1782 symbolas varias afferebat operi Ioannis Georgii Meusel cui titulus Miscellaneen artistischen Inhalts.
Anno autem 1781 in periodicis praetitulatis "Erfurtische gelehrte Zeitung" operam dabat ubi critica prima Raptorum, magni istius operis Schilleriani, in lucem edita est Christiano Friderico Timme auctore. Anno 1782 theatrum "Gesellschafts-Theater" duxit quod condiderant Carolo Theodoro de Dalberg instigante. Timme insuper periodicum septimanale satiricum "Der Luftbaumeister" edidit ex anno 1784. Celebritate haud deficiente alcohol diligebat ultimos vitae annos Erfordiae in paupertate vixit.