Per obsidionem, principalis hostium manus castra in ima Wakarusae valle (Anglice: on the Wakarusa bottoms) posuit, fere sex milia passuum a Laurentio iacentia. Exercitus ingrediens paene 1500 hominum numeravit, omnis mediocriter armatus, quamquam multi inruperant in armentarium Civitatum Foederatarum apud LibertatemMissuriae et sclopeta, gladios, cannonas, et alios necessarios belli apparatus furati erant.
Laurentii, Ioannes Brown et Iacobus Lane colonos civitati liberae faventis convocaverant ut essent exercitus defensionis; quo facto, ei munimenta exstruxerunt, sed tamen nulla Laurentii oppugnatio facta est. Foedus pacis confusionem sedavit, eius condicionibus communiter acceptis. Solum unus miles, Thomas Barber, colonus civitati liberae favens, qui causa Laurentii defendendi advenerat, vulnere mortifero per obsidione vulneratus est. Eius mors memorata est in "Burial of Barber," poemate ab Ioanne Greenleaf Whittier facto.