Affirmationes, qualescumque dicuntur de interno animi statu, proficiscuntur ex actionum observatione.
Actiones exercitatione discuntur. Non sunt mores innati.
Interni animi status sunt quoque actiones, id est, responsa alicui stimulo.
Behaviorismi censurae
Commutatio rerum maiorem non habet efficacitatem quam mutatio systematis nervorum hominis.
Actio ex condicionibus pendet, sub quas vivit homo. Qualia sunt mores, tempora, loca. Puer, exempli gratia, licet admodum incitetur, ut prodat quis vitrum fregerit, potest reticere, quoniam non vult prodere auctorem. Similiter stimuli, quibus uteris, ut quis edat cibum quendam adventicium, parvi valebunt, si ipse homo cibum adventicium pro stimulo non habuerit.
Quaedam actiones non indigent stimulo. Homo potest sic se gerere quasi titillationem, dolorem aliamque rem sentiat, quin vere sentiat.
Communicandi facultas, quam habet homo, ait Noam Chomsky, Behaviorismi censor, est effectus non stimulorum, sed innatarum grammaticarum rationum.