In Ecclesia Catholica, beatus est defunctus cuius virtutes probatae sunt a Papa quemque invocare licet cum cultu in regione definita. Vocabulum beatus idem ac felix significat, vel et benedictus sensu lato, fidem alludens istum hominem iam in paradiso apud Deum esse. Beatitudinis status tertium gradum constituit in via canonizationis. Primus gradus est Servus Dei, secundus est venerabilis, tertius beatus et quartus gradus sanctus.